[[Grabado con gran escudo litográfico de Carlos III] ]
[h. 2r]Carolo tertio regi catholico, semper augusto, pio, felici patri patriae, humaniorum litterarum, bonarum artium et scientiarium omnium promotori ac patrono optimo, vitam diuturnam, victoriam perpetuam, fortunam obsequentissimam, famam aeternam humillime precata
Dono Obsequi Causa
hocce litterarium specimen, quod pro obtinenda in philosphia, et humanioribus litteris doctorali laurea in maximo universitatis complutensis theatro est praestitura excellentissima Dna. Dna. María Isidora Quintina de Guzmán et La Cerda, regiae hispanae academiae socia honorata, filia excellentissimorum dominorum marchionum de Montealegre, comitum de Oñate et de Paredes, ducum de Naxera, etc., hispanorum primae classis dynastarum, etc. Die V mensis junii, anni MDCCLXXXV [1785]Matriti. Apud Joachimum Ibarra S. C. R. majestatis typographum superiorum permissu.REX MAXIME
Cum in palaestram litterariam pro certamine [p. II] subeundo, quod ad Humaniorum Litterarum Doctoralem lauream suscipendam, prout Mihi Tuae Majestatis gratia concessum est, descendere conor, mirum non erit, si TE, REX OPTIME, Patronum exoptem : id enim et TUA in me beneficia exposcere, et grati animi Mei manifestationem Me in hanc provinciam impellere animadverto [p. III]. Munus enim publicum quale a TUA Regia munificentia Me suscepisse confiteor, publico gratitudinis testimonio compensari oportet ; cumque nulla alia id perficiendi Mihi suppetat ratio, ideo cum obedientiae, tum obligationes ergo, qua TIBI, REX SAPIENTISSIME, Me obstringi, perspicuum est, haec lucubrationum [p. IV] Mearum exordia Majestati TUAE consecranda constitui : quae si, qua soles comitate, suscipere digneris fortasse ad majora mens conscendere, cogitabit. VALE.